SIGN OF THE CROSS
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
BENEDIC NOS DOMINE (A Grace Before a Meal)
Bless us O Lord...
Benedic nos Domine
et haec tua dona
quae de tua largitate
sumus sumpturi
per Jesum Christum
Dominum nostrum
Amen."
("Bless us, O Lord,
And these thy gifts
which from your bounty
we are about to receive
through Jesus Christ
Our Lord
Amen.")
PATER NOSTER
Our Father, Who art in heaven...
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
CREDO (The Nicene Creed)
I Believe in one God, the Father Almighty, Maker of Heaven and Earth, of all Things Seen and Unseen.
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine; et homo factus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum-gloria iudicare vivos et mortuos; cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem; qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum-Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur; qui locutus est per Prophetes. Ex unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi.
SYMBOLUM APOSTOLORUM (Apostles Creed)
I believe in God, the Father Almighty, Creator of Heaven and Earth. And in Jesus Christ, His Only Son.
Credo in Deum, Patrem Omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sanco, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus; descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis; inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.
AVE MARIA
Hail Mary, Full of Grace...
Ave Maria, gratia plena. Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesu. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus nunc et in hora mortis nostrae. .
AGNUS DEI
Lamb of God, who takes away the sins of the world...
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem. .
GLORIA IN EXCELSIS
Glory (to God) in the Highest, and peace on earth, to people of good will...
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus rex celestis Deus, Pater omnipotens. Domine fili unigenito Jesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei filius patre.
GLORIA
Glory to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit...
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
PSALM 23
Latin Verse Attributed to William Sotheby, English Poet
Pastor ipse mihi Deus,
Nil mi deficiet: per viridis agros
Hic me ducit, ubi latus
Lentas propter aquas proiiciam meum.
Si langueverit intimi
Cordis robur, at hic, quidquid erit malum,
Purgat leniter, ad vias
Sanctas me retrahens ipsius in fide.
Quamquam per tenebras ego
Solus progredior, valle sub aspera
Moris, ni metuam mali:
Huius nam baculus me fovet ac pedum.
Tu coram rabie hostica
Mensam mi reparas, atque oleo caput
Ungis: tu mini poculum
Supra labra bonis deliciis reples.
Sane, quotquot erunt dies,
Vivum cura Dei me comitabitur
Clemens: cuius in atriis
Gratam perpetuo constituam domum..
PSALMUS 23
From the Vulgate
1 Psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi; qui habitant in eo 2 quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum 3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo 5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo 6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma 7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio 9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma.
BEATITUDINES
The Beatitudes, from the Vulgate
3 "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. 12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
ADESTE FIDELIS
O Come All Ye Faithful
Adeste Fidelis,
Laeti, triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem!
Natum videte
Regem Angelorum.
Venite adoremus
Venite adoremus
Venite adoremus Domino!